monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 6, 16
Nolo autem vos, iuvenes mei, contristari, quod a declamatoribus ad historicos transeo. satisfaciam vobis, et fortasse efficiam, ut his sententiis lectis solida et verum habentia recipiatis. et quia hoc statim recta via consequi non potero, decipere vos cogar, velut salutarem daturus pueris potionem, summa parte poculi. T. Livius adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse; ita enim ait: